Hľadaný výraz: 1Krn 11,1-9, Preklad: Latinský - Nova Vulgata, Počet výsledkov: 1
1 Congregatus est igitur omnis Israel ad David in Hebron dicens: “ Os tuum sumus et caro tua. 2 Heri quoque et nudiustertius, cum adhuc regnaret Saul, tu eras qui educebas et introducebas Israel; tibi enim dixit Dominus Deus tuus: “Tu pasces populum meum Israel et tu eris princeps super eum” ”. 3 Venerunt ergo omnes maiores natu Israel ad regem in Hebron, et iniit David cum eis foedus in Hebron coram Domino; unxeruntque eum regem super Israel iuxta sermonem Domini, quem locutus est in manu Samuel. 4 Abiit quoque David et omnis Israel in Ierusalem, haec est Iebus, ubi erant Iebusaei habitatores terrae. 5 Dixeruntque, qui habitabant in Iebus, ad David: “ Non ingredieris huc ”. Porro David cepit arcem Sion, quae est civitas David; 6 dixitque: “ Omnis, qui percusserit Iebusaeum, in primis erit princeps et dux ”. Ascendit igitur primus Ioab filius Sarviae et factus est princeps. 7 Habitavit autem David in arce, et idcirco appellata est civitas David. 8 Aedificavitque urbem in circuitu a Mello usque ad gyrum; Ioab autem reliqua urbis instauravit. 9 Proficiebatque David vadens et crescens, et Dominus exercituum erat cum eo.

1

mail   print   facebook   twitter